- PHAROS
- I.PHAROSinsula Illyrici, a Pariis, Olymp. 98. Ann. 4. adiuvante Dionysiô, colonis repleta, Lesina Italis et Procopio, Phara Porphyrogen. Haar Slavis, ad Ortu in Occidentem ad 60. mill. pass. extensa, 10. mill. pass. a Corcyra Melana in Boream, Bratiam insulam versus, aqua vix 3. distat. Habet Urbem Episcopalem cognominem in parte Occidentali 17. mill. pass. â Spalato in Meridiem, 60. a Narona in Occidentem, sub Venetis. Strabo, Plin. l. 3. c. 21. etc.II.PHAROSolim Aegypti insul. oblonga, parvaque, Canopico Nili ostio obiecta; a Menelai nauclero ibi sepulio dicta, Ferrar. dieique unius navigatione (si Homero credimus) a continenti dirempta. Sic enim ille: Odyss. 4. v. 453.Νῆσος ἔπειτά τις ἐςτὶ πολυκλύςτῳ ενὶ Πόντῳ.Αἰγύπτου προπάροιθε ῾Φάρον δε ἓ κικλήσκουσι.᾿Τόςςον ἄνευθ᾿ ὅςςον τε πανημερίη γλαφυρὴ νῆυςἬνυσεν, ᾗ λιγὺς οὖρος ἐπιπνείησιν ὄπιςθεν.Ad quae verba Aristides, in descriptione Aegypti ait: Ε᾿γὼ μὲν οὐκ ἔχω πιςτεῦσαι. Nempe Pharos distat ab Alexandria, tantum stad. 7. aut, ut alii mill. pass. Aristides ubi supra, Καί τοι τῆς μεν ἠπείρου ἀπέχει Φάρος ἑπτὰ μάλιςτα ςταδίους. Amm. Marcellin. l. 22. Insula Pharos, ubi Protea cum Phocarum gregibus diversatum Homerus fabulatur inflatius, a civitatis litore mille passibus disparata. Vide sis Palmerium p. 487. Habuit haec insula, ubi, ob angustias loci urbem exstruere frustra conatus Alexander M. magnificentiae tamen memoriam reliquit, Strabo l. 17. turrim ingentem ex candido Marmore, in petra sitam, 800. talentis a Ptolem. Philadelpho, An. 470. Urb. Cond. 174. Olymp. Sostrati Cnidii architecti operâ exstructam, quae et ipsa Pharos dicta est; et inter 7. Orbis miracula recensetur, in qua noctu accensae faces navigantium cursum regebant. A cuius similitudine, ceterae quoque speculae, similem in usum constructae Phari vocantur. Vide Martinium, et Fungerum in Pharos, ut et Petrum de Valle, Itiner. tom. 1. Lucan. l. ult. v. 509.Tunc claustrum pelagi cepit Pharon: insula quondamIn medio stetit illa mari, sub tempore vatisProteos, at nunc est Pellaeis proxima muris.I. e. Alexandriae adiacet. Et ante illum Ovid. Met. l. 15. v. 287.Fluctibus ambitae fuerant Antissa, PharosqueEt Phoenissa Tyros, quarum nunc insula nulla est.Mela l. 2. c. 7. Pharos Alexandriae nunc ponte coniungitur, olim (ut Homericô carmine proditum est) ab iisdem oris cursu diei totius abducta: et, si ita res fuit, videri potest coniectantibus in tantum mutatae causas Nilum praebuisse, dum limum subinde, et praecipuecum exundaret, litori annectens, auget terras, spatiumque augescentium in vicina vada promovet. Ubi vir doctus: Pomponii tempore, Pharus non iam amplius ponte, sed mole continuâ Alexandriae coniungebatur, idque impensis Cleopatrae. Fallitur vir magnus ad Eusebium, cum negat id Cleopatram fecisse, et Sostrato Cnidio tribuit. Ita sese res habet. Pharus prius octo stadiorum intervallô distabat. Sed insula haec, ut inquit Caesar l. 3. de Bello Ctv. c. 112. a superioribus Aegypti regibus, nempe Ptolemaeis, in longitudinem passuum 900. in mare iactis molibus, angustô itinere, et ponte cum oppido coniungitur. Strabo, et Iosephus, ubi agit de 70. Interpretib. vocant, ἑπταςτάδιον χῶμα. Verum moles ista non continua, sed interrupta erat duobus pontibus, quorum unus vicinus erat turri Phariae, qui etiamnum exstat, alter vero propior urbi, et fortior, ut ait Hirtius de bello Alexandr. Per hunc praecipue egressus erat in Eunosti portum, qui est is, quô Turcae privatim utuntur, quemque Christianis ingredi non licet. Caesar autem fornicem, quô pons iste sustinebatur, quique etiam erat aquae ductus Pharitis, lapidibus iussit oppleri, ne Alexandrinis ex uno in alterum portum aditus pateret. Cleopatra vero fuit, quae opus absolvit, et isthmum perduxit, si fides, non Tzetzae tantum et Cedreno, sed Amm. Marcellino et auctori Fastorum Siculorum. Verum illi omnia miscent, et uni Cleopatrae tribuunt, quae Sostrato Cnidio, quae Philadelpho et aliis Ptolemaeis, erant tribuenda. Inepte praeterea fretum istud faciunt 4. mill. pass. et Dexiphanem Dexiphanis filium; et illum aequalem Cleopatrae. Unum quod Cleopatra fecit, est, quod ἑπταςτάδιον χῶμα urbi coniunxit, ponte eversô. Turrim vero Phariam esse Philadelph. iussu exstructam a Sostrato Cnidio, vel ipsa inscriptio luculenter docere posset. Incpti sunt itaque, qui vel Cleopatrae, vel Alexandro M. opus hoc tribuunt, ut faciunt Arabes, et vetus Scholiastes in Lucianum necdum editus: Verum recte is vastam huius turris molem describit, ambitum ei tribuens parem Pyramidibus, altitudinem vero tantam, ut a 100. mill. pass. sit conspicua. Ait enim, quod sit τετράγωνος ςταδιαῖος τὴν πλευρὰν, ἐπὶ πολὺ τοῦ ἀερος ἀνέχων, ὥς᾿ ἀπὸ ρ` ὁρᾶςθαι μιλίων. Hoc ipsum affirmat Geographus Nubiensis, qui â cursûs distantiâ ignes Phari percipi adfirmat, cursum vocans intervallum centum mill. pass. Altitudinem vero Phari idem docet 300. cubitorum. Ridiculum posset videri id quod in quorundam legitur itinerariis, tantam molem insistere 4. cancris vitreis. Utrum hoc verum sit, necne, exploratu difficile est, quia Turcae inferiores Phari partes et angulos praesertim, munimentis suis obruerunt, nec Christianis aditus illuc patet. Interim, hoc non esse recens commentum colligo ex fragmento vetusti auctoris de miraculis mundi, quod penes me exstat, cuius haec sunt verba: Secundum miraculum est Pharus Alexandrina, super quatuor cancros vitreos, per passus viginti sub mari fundata. Hoc namque mirum, quomodo tam magni cancri fieri possent, vel quomodo deportari et non frangi valerent: qualiter fundamenta superhaerere potuerint; et quomodo sub aquâ caementum stare valeat, et quare cancri non frangantur, et quare non lubricent desuper iucta fundamenta. Hanc Pharum Sostratus Cnidius construxit in Alexandria. PutoSostratum ornatus gratiâ ad basin Phari, proxime supersiciem maris; cancros istos addidisse tamquam si iis tota moles niteretur. Vitreos autem fuisse cancros istos impossibile est, sed proculdubio ex durissimo aliquo lapide Aethiopico, qualis est Obsidianus, quem vitri generibus annumeratum fuisse testatur Plin. l. 36. c. 26. exsecti fuêre. Forsan etiam ex marmore Memphitico, quod et ipsum est gemmantis naturae. At que haec quidem omnia unius Sostrati fuêre opera. Verum etiam antequam haec tam vasta moles exstrueretur, puto Pharum navibus praeluxisse. Quin Graecum sit vocabulum, nullus dubito; ut enim a φαίνω est φανὸς, et deinde φανεπὸς, sic quoque a φάω et φάος est φαερὸς, et hinc φανὸς, translatô accentu in priorem syllabam, ut semper fit, cum ex adiectivis fiunt substantiva. Ceterum ignes illi, qui in Pharis disponuntur, quandocumque ex ingenti cernuntur intervallo, coire et corrivari videntur, ac stellae instar apparent. Hoc saepe incautis et ignaris imposuit nautis, qui ita coarctatam Pharilucem conspicati, et Canopum. aliam ve stellam rati in arenae Marmaricae cursum suum direxêrunt. Statius videtur Lunae comparare istas nocturnas flammas l. 3. Sylv. ult. v. 101.Lumina noctivaga tollit Pharos aemula Lunae.Sed hoc tantum verum est, si e propinquo videantur. Tum enim vix ulla aliquando differentia apparet, inter Lunam, et alterum illud lumen. Haec clarissimus Vossius. Pergit: Mirum est veteres quosdam tam religiosos fuisse Homericultores, ut maluerint rerum naturam et situm regionum ad eius poesin componere; quam ipsum erroris arguere, aut saltem poemata eius ad rei veritatem exigere. Neque quod Tuscis est Dantes, id illis fuit Homerus. Nulla erat scientia, quam ex Homero solo non existimarent esse petandam, ne medicinâ quidem exceptâ, aut chirurgicâ. Quia Homerus scripsit, Pharum navigatione diei abesse ab Aegypto, ideo scil. mutandus fuit Aegypti situs naturalis; nullô aliunde petito argumentô, quam ex aggestione limi. Verum hoc insigniter confutavit Bochartus, quem vide. Mihi valde probabilis videtur opinio Eratosthenis, dicentis, Homero ignota fuisse Nili ostia. Explodit hanc tamen Strabo, non sequi inquiens, ut ignota fuerint, quia non meminit, nam neque patriae meminisse. Verum, ut puto, non bene assecutus est Eratosthenis mentem Strabo. Eratosthenes ideo dixit, Homerum ignorasse ostia Nili, non quia eorum nullam facit mentionem, sed quia Pharum a Nilo diei navigatione abesse tradidit. Hoc ut intelligatur, sciendum est: Nilum ab Homero vocari Aegyptum, quod omnes nôrunt. Cum ergo dicit Pharum ab Aegypto, sive Nilo, diei navigatione esse remotam, manifeste intelligit Pelusiacum Nili oftium. Tantum enim circiter spatium unô die percurrere potest navis ventô secundô, uti ait Homerus, impulsa. Si ergo per Aegyptum intellexitremotissi mum a Pharo ostium, clarum est eum ignorâsse cetera Nili ostia, Nic. Lloyd. Baudrando Pharos, nunc Farion, tiut in ora maris Mediterran. insula. Nunc Continens, cum turri seu specula et oppid. tenui, ubi commorantur, qui antea Alexandriae degere consueverant, aliquot nempe mercatores et piscatores, a paucis annis, Alexandriâ fere desertâ. Eustathius in promuntor. insula Antipharon speculam fuisse testatur, nunc Garofalo. Ferrar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.